|
Quod si infidelis discedit, discedat. Quaeritur, si inter fidelem et
infidelem est conjugium, quomodo Apostolus dicat: Si voluerit discedere,
discedat infidelis, et fidelis, alteri copuletur (I Cor. VII), cum
superius dicat, quod dimissa innupta maneat: si enim verum conjugium,
quomodo solvi potest? si non est conjugium, quomodo persuadet simul
manere, cum omnis copula praeter legitimam sit fornicaria? Solutio.
Fidelis potestatem habet in corpore infidelis, sed non e converso; quia,
sicut legitur, injuria Creatoris solvit jus matrimonii: fidelis ergo
potest manere, et discedere. Quia etiam debitum illud, quod debuit, ante
solutum est; sed potestatem quam habuit, non amisit. Infidelis vero
discedens, si alii se conjunxerit, adulterium committit.
|
|