QUAESTIO LXIII. |
De conjugiis antiquorum solet quaeri, an vera essent conjugia, quomodo unus plures uxores habens ad singulas lege maritali se habebat. Quomodo erat legitimus ibi consensus, individualem vitae consuetudinem retinens. Solutio. Dicunt quidam quod non erant conjugia, sed vicem conjugii obtinebant. Alii vero dicunt, vera conjugia fuisse inter aliquos, et esse inter Judaeos et infideles: qui enim dicit, quod talium conjugium non est ratum, non negat esse conjugium, sed non esse ratum asserit. |