QUAESTIO LXIV.

Quaeritur an majus bonum sit conjugium quam virginitas. Et videtur quod sic; quia majores angustiae, et dolores, et labores sunt in conjugio quam in virginitate, et merces unicuique secundum suum laborem reddetur. Solutio. Non est consequens, si major labor hic quam ibiquod ideo major gloria. Est enim virginitas majus bonum in se quam conjugium. Quidam tamen conjugati non sunt minoris meriti quam quaedam virgines.