QUAESTIO LXV. |
Nolite fieri servi hominum. Superius dixit: Servus vocatus es? non sit tibi curae (I Cor. VII): quomodo ergo hic prohibet ne simus servi hominum? Solutio. Monet, ne hominibus propter homines serviatur: quod fit, quando spes salutis in ipsis ponitur, ut illi, qui dicebant: Ego sum Pauli, ego autem Apollo (I Cor. I). |