|
Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, etc. Ex his verbis videtur
fornicatio gravior caeteris peccatis: ubi enim major delectatio et major
contemptus, sic et major offensa. Solutio. Quaedam delectatio ex poena
inflicta pro originali peccato inest membris nostris: quae licet sit
major in delectatione caeteris peccatis, non tamen omnibus aliis
peccatis major in reatu vel culpa esse videtur. Item volunt probare
auctoritate Hieronymi, quod fornicatio gravior sit caeteris peccatis.
Dicit enim: Quanta praecessit in opere delectatio, tanta debet sequi in
satisfactione mentis amaritudo, et sic videtur quod ubi major
delectatio, ibi sit major culpa. Solutio. Hoc, ut arbitror, non dicitur
in comparatione omnium aliorum; sed in quolibet genere juxta quantitatem
delectationis intelligitur quantitas criminis.
|
|