QUAESTIO LXVII.

Unusquisque primum donum habet, etc. Quaeritur quomodo hoc sit verum, cum multi sunt, quibus nihil collatum est, unde salvari possint? Solutio. Non loquitur, nisi de fidelibus, quorum sunt diversi gradus, ut continentia, conjugium, virginitas: in quibus possunt salvari, quasi diceret: Qui continere noluerit, descendat ad conjugium sibi a Deo concessum, ut in eo salvetur.