QUAESTIO LXVIII. |
Praeterit enim figura. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum scriptum sit: Terra in aeternum stat (Eccle. I). Solutio. Non dicit praeterit mundus; sed figura mundi, id est forma et species, quam modo habet, mutabit in formam meliorem: si tamen alicubi legatur, quod mundus transeat, hoc intelligendum est secundum formam, non secundum substantiam, quae semper erit. |