|
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, etc.
Quaeritur an verum dicat Apostolus dicens, Hoc autem etc. cum nullus
eorum hoc diceret. Non enim in veris apostolis gloriabantur, sed in
pseudo. Unde in sequenti dicturus est. Haec autem, fratres,
transfiguravi in me, et in Apollo (I Cor. IV). Solutio. Verum dicit
Apostolus, et est sensus verborum: Hoc autem dico, quod unusquisque,
etc., id est hoc, quod dico, simile est illi quod unusquisque vestrum
dicit. Noluit autem illos, in quibus gloriabantur propriis designare
vocabulis, ne videretur illis invidere; et ut in majoribus ostendat in
minoribus non esse gloriandum.
|
|