QUAESTIO LXX.

Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam. Quaeritur quem spiritum Dei dicat se Apostolus habuisse, ut acquiescerent Corinthii suo consilio? Si enim dicimus charitatem, non sufficit. Charitatem enim habere poterat, et non scientiam sicut plurimi; si descientia, non sufficit: multi enim scientiam habent, sed vita eorum non respondet verbis. Unde consilium talium merito potest improbari. Solutio. Per spiritum Dei utrumque intelligit scientiam et charitatem; quia in utroque excellebat Apostolus. Unde et consilio ejus acquiescendum erat.