|
Scientia inflat, etc. (I Cor. VIII.) Per se sine charitate, non ex
qualitate sui; sed per occasionem, sicut lex, iram operatur. Sed de
charitate videtur idem posse dici. Multi enim in profectu charitatis, et
aliarum virtutum permanentes quandoque superbiunt, et sic corruunt.
Sicut ergo occasio delinquendi ex scientia sumitur, sic ex charitate
sumi videtur, quod non est concedendum. Ex charitate enim nullus
occasionem mali sumit. Non enim agit perperam; non inflatur (I Cor.
XIII). Solutio. Scientia res talis est, quod inflat: et tamen a Deo est,
sicut divitiae occasionem mali praebent, et tamen a Deo sunt; sicut
etiam ligna habilia sunt ad comburendum, non tamen comburuntur nisi
ignis apponatur; sic etiam scientia nunquam inflat nisi cor hominis
accendatur. Charitas vero nunquam sic accendi potest? charitatem enim
habere, et superbire quis potest?
|
|