QUAESTIO LXXII.

Idolum nihil est. Quaeritur quomodo hoc sit verum, cum quolibet artificiale sit aliquid. Augustinus dicit: Materia est a Deo, sed stultitia hominum formam dedit. Sed iterum cum scriptum sit: Omnia substantia, omnis forma, omnis conjunctio, et omnis compago fit a Deo: quomodo forma idoli non sit a Deo, cum sit aliquid? Origenes dicit: Idolum nihil est, id est nullius rei, quae sit, habet similitudinem. Vel idolum nihil est, id quod putant esse idolum, id est personam ex simulacro et spiritu praesidente: Vel (quod melius est) idolum nihil est, in mundo, id est in rebus mundi nullam habet potestatem, ut eas mutet in melius vel deterius. Unde idolothyta quantum in ipsis est, licet comedere; sed non coram infirmo, ne ille hoc faceret cum veneratione idoli.