|
Nullus est Deus nisi unus. Nonne Pater Deus, et Filius Deus est, et
Spiritus sanctus est Deus, et Pater non est Filius, vel Spiritus
sanctus? quomodo ergo nisi unus est Deus? Item Pater est Deus ingenitus,
et Filius est Deus genitus, quomodo ergo unus est Deus? Solutio. Unus
est Deus in natura, non in persona: quis autem sit sensus horum
verborum, Deus unus in natura, non in persona? Magna quaestio inter
modernos. Ut autem loquar quod sentio, videntur mihi plures sapere
haeresim Sabellianam, ignorantes multiplicem significationem hujus
vocabuli, unus, vel unum, vel etiam singulus, vel substantia. Haec tria
enim vocabula aliter in theologia, aliter in communi usu loquendi
accipiuntur, de quibus per se agendum est.
|
|