QUAESTIO LXXVI.

Quaeritur an angeli dicendi sint dii, sicut sancti homines dii dicuntur, sicut illud: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI). Solutio. Non sunt dicendi dii angeli, ne videantur esse colendi ea servitute, quae latria dicitur. Tribus modis dicitur Deus, substantive, ut Trinitas; per adoptionem, ut sancti; nuncupative, ut dii gentium.