QUAESTIO LXXVII.

Nam conscientiam eorum, cum sit infirma, polluitur. Quaeritur quomodo dicat conscientiam eorum esse pollutam: nam si hoc pro Deo se facere credebant scilicet cum veneratione idolothyta comedere, nonne, si hoc dimitterent, peccarent, cum omne, quod ex fide non est, peccatum sit? Unde etiam Paulus, si non persequeretur Ecclesiam, tunc quando eam pro Deo persequendam esse credebat, peccaret. Solutio. Quia hoc faciebant creaturae, ut Creatori, propter ignorantiam excusationem non habebant: adeo enim perversa mens eorum erat et excaecata, ut imaginem ligneam vel lapideam Deum esse putarent, unde convenienter dicit Apostolus: Conscientia eorum, cum sit infirma polluitur (I Cor. VIII), non quod propter Deum polluitur. Nota quod licet praedicatori a subjectis necessaria sumere, tamen sine scandalo hoc faciat.