QUAESTIO VIII.

Dicit Augustinus quod potestatem baptizandi Christus sibi retinuit, quam, si vellet, servis suis dare potuit. Quaeritur igitur quae sit illa potestas, quam Christus sibi retinuit, et servis potuit dare, et tamen non dedit. An sit potestas exterius corpora tingendi; sed hanc dedit apostolis, quibus ministerium baptizandi contulit; si autem potestatem baptizandi vocat interius animas abluendi, potestatem hanc solus Deus habere potest, cujus solius est se animabus infundere, et maculas peccatorum abstergere: quomodo ergo hanc servis suis dare potuit? Solutio. In responsione hujus quaestionis multi laborant, nescientes quid nomine potestatis Augustinus significaverit. Nos autem dicimus quod potestatem vocat dignitatem: qua invocatione nominis Christi, vel totius Trinitatis datur baptismus: quam dignitatem potuit dare servis suis praecipuis, ut eorum nomine designaretur baptismus, et diceretur baptismus Pauli, baptismus Petri, et tantam vim haberet baptismus nominibus eorum designatus, quantam habet nomine ipsius Christi designatus: hanc tamen eis dare noluit, ne quis spem poneret in homine.