QUAESTIO LXXX.

Omnes eamdem escam spiritatem manducaverunt (I Cor. X). Quaeritur, quomodo eamdem? Solutio. Idem significantem, vel idem efficientem. Ejusdem enim efficaciae erat ille sibus cujus iste, ut volunt: quaedam tamen sacramenta Veteris Testamenti ex sacramentis Novi Testamenti suam virtutem et efficaciam habent: sicut ex corpore Christi, quod est sacramentum, manna fidelibus sumptum habuit suam virtutem.