QUAESTIO LXXXI.

Neque tentemus Christum sicut quidam eorum. Tentat Deus, ut probet; tentat diabolus, ut dejiciat; tentat homo, ut exploret et sciat. Est itaque triplex tentatio. Prima est probationis, quae bona est, ut illa Job. Secunda est deceptionis, quae est experientia mentis ad decipiendum. Tertia est diffidentiae et desperationis, ut illa Judaeorum dicentium: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? (Psal. LXXVII.) Quaeritur igitur, quomodo Judaei dicantur tentasse Christum, cum solum Deum Patrem et Deum Trinitatem coluisse videantur. Solutio. Ideo dicti sunt Judaei tentasse Christum, quia praecedentia omnia Christum figurabant; hinc est quod haec tentatio potius dicta est esse Christi quam Patris, licet non sit magis Filii quam Patris, licet dicatur.