QUAESTIO LXXXII. |
Et perierunt ab exterminatore, id est, ab angelo percutiente eos extra terminos promissae patriae. Si autem quaeratur an angelus ille fuerit bonus an malus, respondemus quod mali quandoque puniuntur a bonis, quandoque a malis; boni vero non puniuntur nisi a malis. |