QUAESTIO LXXXIII.

In quos fines saeculorum devenerunt. Nunquid autem in adventu Christi saecula sunt finita; si autem non sunt finita, quomodo finis est saeculorum? Solutio. Sunt in nobis finita, quia cum diversi status praecesserunt vitae, in quibus omnibus variatio et quaedam exspectatio adventus Christi fuit, nos vero alium vitae statum non exspectamus, quia inter hanc vitam et futuram nihil est medium, his autem qui adhuc Messiam exspectant, nondum finis saeculorum advenit, ut miseris Judaeis.