QUAESTIO LXXXIV.

Fidelis Deus, qui non patietur, etc. Quaeritur quomodo dicat Deum non permittere aliquem tentari supra id quod potest, cum multi ex tentatione cadant, et a Deo separentur, et sic a diabolo superentur, et ita plusquam possunt sustinere tententur. Solutio. Quandiu cum Deo sunt non patitur eos tentari supra id quod possunt. Quod autem aliquid cedunt ex illis, est, quia nolunt resistere tentationi cum possint; unde justum est ut adeo tententur, culpa eorum exigente. Permittit autem Deus aliquando aliquem tentari causa probationis, et ad conservationem virtutum: quae tentatio providentiae est ut Paulum, cui datus est stimulus carnis (II Cor. XII), ad humilitatis conservationem.