|
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis
Christi est. Quaeritur de hujus sacramenti nomine, quare dicatur
eucharistia. Solutio. Sacramentum corporis et sanguinis Christi dicitur
propter sui excellentem virtutem eucharistia, id est bona gratia, in quo
sacramento non solum augmentum virtutis et gratiae, sed ipse sumitur qui
est fons et origo totius virtutis et gratiae. In quo sacramento sunt
tria: scilicet visibilis species panis et vini, et corpus et sanguis
Christi, et gratia spiritualis. Primum est sacramentum secundi, secundum
est res primi et sacramentum tertii, tertium est virtus primi et res
secundi. Primum itaque est tantum sacramentum, secundum est et
sacramentum et res, tertium vero tantum res. Habet ergo sacramentum
primum res duas, unam signatam et contentam, scilicet verum corpus et
sanguinem Christi; alteram signatam, et non contentam, scilicet unitatem
Ecclesiae.
|
|