QUAESTIO LXXXVII. |
Deinde quaeritur cur sub alia specie, et non sub propria, hoc sacramentum dederit? Solutio. Ut fides haberet meritum, quae est de invisibilibus, quia fides non habet meritum, cum ratio humana praebet experimentum; et ne obhorreret oculus quod tenet manus, et ne ab incredulis nobis insultaretur. |