QUAESTIO XCII.

Quaeritur autem an irritum fiat sacrificium si aqua praetermittatur. Solutio. Si quis non intendens haeresim introducere, oblivione vel ignorantia aquam praetermiserit, non videtur esse irritum: unde nec Ecclesiae Graecorum aquam apponunt. Aqua vero sola nullatenus potest offeri in sacrificium, nec panis nisi de frumento, id est tritico, nec granum nisi redactum in panem.