QUAESTIO XCV. |
Quaeritur de accidentibus, quae remanent specie, sapore, et pondere, et forma, in quo subjecto sunt. Solutio. Multi doctores in hoc consentiunt, quod sunt sine subjecto, sicut substantiae carnis et sanguinis sunt ibi sine hujusmodi accidentibus. |