|
Item quaeritur utrum Christus quotidie immoletur. Solutio. Qui semel
occisus est in ara crucis, immolatur quotidie in memoriam ipsius
passionis in sacramento, nec repetitur ex sua infirmitate, sed nostra,
qui quotidie peccamus, et venialium remissionem consequimur, et
augmentum virtutum si digne participamus. Opponitur de hoc quod
Augustinus dicit, quod bonus sacramentum, et rem sacramenti accipit;
malus vero tantum sacramentum, et non rem sacramenti, et jam superius
dictum est, quod malus accipit verum corpus et verum sanguinem: ergo non
solum sacramentum, sed etiam rem sacramenti malus accipit, quod
indubitanter credendum est. Solutio. In praedictis verbis Augustinus
sacramentum, verum corpus et verum sanguinem Christi vocat rem gratiam
spiritualem, quam solus bonus et non malus accipit.
|
|