QUAESTIO XCIX.

Quaeritur quale corpus Christus dederit discipulis suis, mortale, an immortale? si mortale, quomodo potuit sine laesione dentibus teri vel frangi; si immortale, ergo dedit tale quale nondum erat. Solutio. Sane dicimus quod tale dedit quale voluit, cui nihil erat impossibile. Asserunt quidam tamen quod mortale dedit, quod nos sicut non asserimus, ita non negamus.