QUAESTIO III.

Item quaeritur cur non dicat sempliciter ante tempora, sed addit, saecularia. Nonne omnia tempora sunt saecularia? Ad quorum ergo differentiam dicit saecularia? Solutio. Dicunt quidam angelos creatos esse ante mundi creationem, et spatia illa, quae erant a creatione angelorum, usque ad creationem mundi, vocat Apostolus alibi tempora aeterna, ad quorum differentiam dicit hic tempora saecularia. Sed dicet aliquis: Nonne tempus notat mutabilitatem, et aeternitas immutabilitatem? Quomodo ergo possunt aliqua tempora esse aeterna? quomodo simul esse mutabilia et immutabilia? Solutio. Sic praedicti doctores hoc intelligunt: In illis spatiis, quae dicuntur tempora aeterna, erat successio, et nulla decessio: et sic quaedam immutabilitas, et secundum hoc quaedam aeternitas. Huic sententiae videtur Hieronymus consonare. Fere autem omnes doctores dicunt creatos angelos non ante, sed cum mundo; sed quid secundum illos per tempora aeterna debeat intelligi, videat et inquirat qui eorum opinionem sectatur. Mihi autem priorum sententia videtur potior, salva reverentia secretorum: hoc dico, nil temere asserendo.