QUAESTIO IV. |
Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II), etc. Nonne viri activi Deo militant, et tamen implicati sunt saecularibus negotiis? quomodo ergo dicit Apostolus: Nemo militans Deo, etc. Solutio. Negotia vocat saecularia cum animus occupatur cura colligendae pecuniae: quod nemo potest simul facere, et Deo militare. Viri autem activi non ad hoc exterioribus vacant: ut pecuniam colligant: sed ad hoc tantum, ut sibi, et aliis necessaria provideant. |