QUAESTIO V.

Ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula. Quaeritur de qua tribu erant Christus et Maria. Sed ex hoc loco nota Christum ex David natum: sicut in principio ait: Ex semine David secundum carnem. Et Gabriel archangelus de eodem: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris sui (Luc. I). Haec dico propter eos qui nolunt matrem Domini esse ex semine David, qui de tribu Juda erat: sed de tribu Levi tantum fuisse, et propter Joseph virum Mariae, qui erat de familia David, Christum dicunt dictum ex semine David: et Origenes (ut dicitur) sic sensit. Alii dicunt, quod et nobis videtur, Mariam etiam de stirpe David processisse, et ita, de stirpe Juda, non solum de stirpe Levi. Nam duae tribus, regalis et sacerdotalis, permistae erant, et ideo non est mirum Virginem traxisse originem de utraque tanquam verum Regem, et Sacerdotem paritura. Nolite verbis contendere. Inter servos Dei non debet esse contentio, sed collatio, et modesta veritatis inquisitio.