|
Dicentes jam resurrectionem factam. Quaeritur de qua resurrectione dicat
Apostolus: an de illa, quae est mentium: an de illa, quae est corporum?
Nam si de illa, quae est mentium, quae fit in baptismate, hoc dicatur,
quomodo illi, qui hanc dixerunt jam factam esse, subverterunt quorumdam
fidem, cum hoc sit verum et credendum? Item si de resurrectione corporum
hoc dicebant, quomodo per hoc aliquorum fidem subvertebant, cum constet
omnibus hoc falsum esse? Solutio. Potest hoc de utraque resurrectione
intelligi: per hoc enim quod dicebant jam resurrectionem mentium factam
esse, nec aliam corporum futuram esse, decipiebant scilicet quia subdole
resurrectionem corporum negabant. Vel etiam in hoc fidem subvertebant,
quod dicebant resurrectionem corporum factam esse: inde sumentes
occasionem erroris sui, quod scriptum est in Evangelio: Multa corpora
sanctorum surrexerunt, et apparuerunt in sancta civitate (Matth. XXVII),
negantes generalem resurrectionem, quam exspectamus, futuram.
|
|