|
In magna domo sunt non solum vasa aurea, et argentea, etc. Quaeritur
quos intelligit per vasa aurea, et argentea, et quos per vasa lignea, et
fictilia? Solutio. Per vasa aurea, et argentea intelligit
praedestinatos; per vasa lignea et fictilia, reprobos. Vel per vasa
aurea intelliguntur boni, sive sint praedestinati, sive non; per vasa
lignea et fictilia, mali, sive sint ad vitam praesciti, sive reprobi. Et
sic secundum hanc sententiam de utrisque quaedam sunt ad honorem,
quaedam ad contumeliam. Secundum vero priorem ad honorem tantum sunt
vasa aurea et argentea; ad contumeliam vero lignea et fictilia. Stultas
quaestiones, et sine disciplina devita, etc. Hic innuit non omnes
quaestiones vitandas esse, sed illas tantum, in quibus nullus est
fructus. Habentes speciem pietatis: virtutem ejus negantes. Tales multi
sunt in hoc tempore, quales hic describit Apostolus, qui se, non Deum,
diligunt: habentes nomen et habitum sanctitatis, cum intus sint pleni
omnium immunditiarum. Virtutem pietatis vocat charitatem, de qua
scriptum est: Fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII): hanc necessario
praecedit mundi contemptus.
|
|