QUAESTIO VIII.

Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III). Nonne Ecclesia habet tempus pacis in quo multi pie vivunt, nec tamen persecutionem patiuntur? Solutio. Sancti pluribus modis patiuntur, ut in corde et corpore: nunc a diabolo, nunc a malis hominibus, nunc a concupiscentiis suis; quibus etiam est persecutio infirmorum conversatio. Hi enim dicunt cum Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI). Non sunt itaque sine persecutione pie viventes in Christo, etiam tempore pacis.