XII. IN EPISTOLAM AD TITUM.


PROEMIUM

Paulus servus Dei, etc. Hanc epistolam scribit Tito relicto Cretae episcopo, ex humilitate, et simplicitate nimis patienti, a Nicopoli, de episcopali officio imperiose et potestative tractando, praescripta ei sua auctoritate utili. Debet enim pontifex habere maternam pietatem, et paternam severitatem: ut sit fortis superbis, et suavis modestis: nec habens timoris angulum, nec elationis supercilium. Urat et luceat: unde in veste legalis pontificis erat coccus bis tinctus, qui habet speciem ignis. Ignis autem duo facit: urit, et lucet; ita et pontifex gladio praedicationis, scilicet ignito eloquio, urere debet mordaci increpatione, et metuenti comminatione: et lucere blandis, fovendo et delectabilia promittendo. Ideoque de manna dicitur, quod indurabatur ad ignem, et liquescebat ad solem. Et baculus pontificalis ab inferiori pungit, et in summo ad anteriora extenditur in se rediens: quia ecclesiasticus doctor gladio verbi pungere debet, id est aspere arguere peccantes, quod est ex inferiori natura, et correctos in anteriora dirigere, ita tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat, si forte in se habeat quod aliis improperando annuntiat. Forma itaque baculi hoc figurat, quod pontifex rebelles pungere, et mites ad se trahere debeat, unde quidam ait:

Curva trahit mites pars, pungit acuta rebelles.

Est ergo intentio Apostoli in hac Epistola instruere Titum de episcopali officio, atque monere, ut id imperiose tractet, et haereticos vitet. Modus talis: Primo salutat, deinde instruit eum de episcopali officio, docens eum quid agere debeat, et quales episcopos per civitates constituere: deinde qualiter diversos vel sexu, vel aetate, vel conditione instruere debeat: postea monet eum de vitandis haereticis.