QUAESTIO II.

Sine crimine, etc. Non ait sine peccato: quia, ut dicit auctoritas, nullus quantumcunque pie vivat, etsi dignus nomine justi sit, est sine peccato. Sed dicet aliquis: Nonne in baptismate, et per veram poenitentiam fit plenaria omnium peccatorum remissio? Quod si est, imo, quia ita est, constat quod iste baptizatus, et vere poenitens est absque peccato. Quomodo ergo verum est, Nullus est sine peccato? Solutio. Cum dicitur, Nullus est sine peccato, sic intelligitur: Nullus quantumcunque sit bonus, potest transigere hanc vitam sine peccato; potest tamen vivere sine crimine, id est graviori peccato, et querela, id est peccato tali, quod est dignum accusatione, et damnatione, ut adulterium, homicidium, furtum, et similia.