QUAESTIO III.

Cretenses semper mendaces, etc. Quaeritur, cur Apostolus doctrinae suae, cui inest divina auctoritas, intersevit verba Gentilis et infidelis auctoris, et loquens Atheniensibus ait: In ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII); et alibi ait: Inveni aram, in qua scriptum est, Ignoto Deo, quae de scripturis ethnicorum sumpta esse certum est (ibid.) Solutio. Licet divinae auctoritati, unde voluerit, assumere testimonium veritatis, quod necessarium esse judicavit. Non enim propterea omnia alia, quae ibi sunt approbat, et vera esse judicat. In cujus rei figura Hebraei spoliaverunt Aegyptios auro, et argento et aliis, quae erant necessaria ad divinum cultum. Et in lege praeceptum est Judaeis, ut si mancipium gentile emerent, ejus pili raderentur, et unguium incrementa abscinderentur, deinde ad usus domesticos assumeretur. Sic vanis et superfluis Gentilium superstitionibus abrasis et decisis, quod purum repertum fuerit assumendum est ad ministerium domus Dei. Notandum est quod divini auctores hujusmodi testimonia ponunt in alia significatione, quam sint posita a suo auctore, ut illud: Expedit, ut unus homo moriatur pro populo, [et non] quam tota gens pereat (Joan. XI); aliter intellexit Caiphas, aliter evangelista. Ille enim cujus potentia et virtute locuta voce hominis est asina velut organo, usus est Caipha in praedictorum verborum prolatione.