|
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Nota, quod quidam
confitentur Deum verbis tantum, alii etiam factis; quidam Deum tantum
factis negant, quidam et verbis, et factis, qui Deum verbis et factis,
confitentur, boni sunt. Qui autem negant et verbis et factis, infideles
sunt; qui autem verbis confitentur, et factis negant, an dicendi sunt
confitentes, an negantes simpliciter? Solutio. Audi. A fructibus eorum
cognoscetis eos (Matth. VII), non ait a verbis. Omnes itaque mali Deum
factis negant; omnes antichristi sunt, qui Christum negant vita.
Antichristus nondum venit, et tamen jam multi antichristi sunt in mundo.
|
|