QUAESTIO VI.

Cum sit proprio judicio condemnatus. Quaeritur, quomodo iste talis proprio judicio sit condemnatus, nam credit verum esse quod dicit, et sic non judicat se damnatum. Solutio. De eo qui scienter peccat, qui errorem agnoscit et veritatem novit, et tamen errorem laudat, et veritatem vituperat, hic loqui videtur Apostolus, et hic talis teste conscientia damnatus est ut liquet omnibus.