XIV. IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS.


PROEMIUM

Multifariam, etc. Paulus, doctor egregius, gentium Apostolus, ministerium suum volens honorificare. Juxta quod in Epistola ad Romanos ait: Quandiu quidem Apostolus gentium sum, honorificabo ministerium meum, tentans si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam (Rom. XI). Ecclesiis Hebraeorum hanc epistolam scribit agens de eminentia Christi secundum utramque naturam, et legis Mosaicae inutilitate; astruens multis modis fidem Jesu Christi absque legalibus sufficere ad justitiam et salutem. Legalia vero post Christi passionem non modo non proficere, verum etiam officere, quorumdam Hebraeorum existimationem excludens, qui Christum confitentes legales observantias tenendas esse putabant; et in hunc errorem quosdam etiam, qui de gentilitate venerant ad Christum, sua auctoritate induxerant; ideo providens Apostolus gentibus, ne deinceps in hunc errorem Hebraeorum auctoritate trahantur, Judaeos quoque ad aemulandum provacans, gratiam Dei commendat per Christum verum pontificem hoc tempore fidelibus factam, legem ostendens reprobatam. Intentio itaque Apostoli in hac epistola est Christi eminentiam, et fidei sufficientiam, nec non legis insufficientiam et inutilitatem ostendere.

Modus tractandi talis est. Primo proponit audienda esse verba Christi sicut prophe tarum, et amplius conferendo eum prophetis, et praeferendo; quia in eo locutus est Deus ut in prophetis, et major est eis. Deinde commendat eum alternatim secundum utramque naturam, humanam, scilicet, et divinam, postea comparat eum angelis, et praefert, multa interserens de excellentia ejus secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi et praefert. Deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei, umbrae legis perferendam declarat; et sacerdotium Christi sacerdotio Levitico, et Testamentum Novum Veteri; ejusque sacrificium unum multis illius sacrificiis praeponendum ostendit; quia ibi umbra hic veritas. Tandem ponit fidei descriptionem; eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem.