QUAESTIO IX. |
Ego hodie genui te, etc. Quaeritur de quo die loquatur. Solutio. Dicit Augustinus quod hoc potest intelligi de die illo, quo Christus natus est secundum carnem. Divinius tamen intelligi potest de aeterna ipsius generatione: unde dicit genui, ne nova intelligatur: hodie enim de praeterita; et sic innuitur esse aeterna: in qua nil est praeteritum, quasi esse desierit; nec futurum, quasi nondum sit. |