QUAESTIO XCIX.

Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob, etc. Nunquid cum benediceret ei, intellexit quod ibi significabatur per hoc, quod minorem benedicebat? Si intelligebat, tunc sciebat quod diceret Jacob, quod nequaquam historia patitur. Nam et manus contrectavit, ut probaret an esset Esau, et postea veniente Esau ait: Quis fuit, qui venit fraudulenter: cui benedixi, et erit benedictus? Solutio. Licet tunc non intellexit, tamen post intellexit, et ejus rei fidem habuit, quod major populus serviet minori.