QUAESTIO C.

Item quaeritur unde Isaac in benedicendo deceptus est? Solutio. Non fuit deceptus, quin sciret quem effectum haberet benedictio in illo quem benedicebat; nondum tamen quod Jacob esse sciebat, quem benedicebat. Solet autem proprie deceptio in iis, quae non debent fieri, accipi. Nunquid decipi dicendus est, qui pro aurichalco emit aurum, vel pro stanno argentum? Si vero large deceptio accipiatur, pro omnibus quae aliter fiant quam existimantur, et hic deceptio quaedam fuit.