QUAESTIO CII.

Jephthe, etc. De hoc quaeritur an rationale fecerit votum, et an peccaverit implendo illud, unicam filiam offerendo Domino. Nunquid si canis occurrisset ei, obtulisset eum Deo? Solutio. Videtur, quod stulte egerit vovendo, stultius votum implendo: tamen si occulto monitu sancti Spiritus hoc fecerit, excusatur, sicut Samson, qui secum Philisthaeos compressit, quia non licet sibi manum inferre. Unde et Jonas dixit: Mittite me in mare.