QUAESTIO CV. |
Deinde patres quidemcarnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos: nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Hebr. XII.) Si quaeratur, utrum animae humanae sint ex traduce, nota diligenter hanc auctoritatem, per quam manifeste probatur, quod animae non sunt ex traduce sicut caro; si enim hoc esset, nequaquam distingueret Apostolus inter patres carnis nostrae, et Patrem spirituum. |