QUAESTIO CVII.

Vendidit primogenita sua, etc. Quaeritur quid Apostolus vocet primogenita Esau. Solutio. Primogenita hic vocat honorem et dignitatem sacerdotii: quia ante sacerdotium Aaron omnes primogeniti sacerdotes erant, sicut fuit Sem. Et haec erat magna dignitas, quia de substantia et haereditate paterna majorem portionem sumebat, vestiumque ornatu locupletiorum splendebat, eique benedictio dabatur.