QUAESTIO CVIII.

Quaeritur an peccatum Esau erat irremissibile, cum Apostolus dicat quod non invenit poenitentiae locum. Nonne poenituit? imo lacrymatus est: quomodo ergo verum est, non invenit locum poenitentiae? Solutio. Non invenit locum poenitentiae, id est veniae, et locum benedictionis per poenitentiam non quod non poenituerit, sed quia non poenituit uti debuit. Lacrymae enim illae potius fuerunt ex indignatione contra fratrem, et ex dolore amissi honoris, quam ex humilitate veraque poenitentia.