|
Sed iterum potest quaeri quomodo hoc de temporali Christi generatione
valeat exponi, cum Deus Pater Christum non genuerit secundum humanam
naturam? Sicut enim Christus non habet matrem secundum Deitatem, sic nec
patrem secundum humanitatem. Cum ergo non sit ejus pater secundum hanc
naturam, quomodo potest dici, quod eum genuerit secundum eam? Solutio.
Gignere non semper notat generationem naturalem, sed quandoque
gratuitam, ut tibi: Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). Quia
ergo Christi generatio temporalis, opus fuit totius Trinitatis, non
inconvenienter potest dici, quod Pater eum genuerit etiam secundum
humanitatem. Sed dicet aliquis: Ergo Christus est filius gratiae, et sic
adoptivus? Solutio. Non est verum: per gratiam quidem homo ille factus
est filius, non gratiae, sed naturae.
|
|