QUAESTIO CIX.

Testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Quaeritur in quo sanguis Christi melius loquatur quam sanguis Abel? Solutio. Dicit glossa ideo melius, quia iste, id est Christi, petebat veniam, ille vindictam; iste salutem, ille damnationem. Sed dicet quis: Nonne effusores sanguinis Christi perierunt, sicut effusores sanguinis Abel? Ergo sanguis Christi vindictam loquitur, sicut sanguis Abel. Quomodo ergo melius loquitur iste quam ille? Solutio. Sanguis Christi non solum vindictam clamat contemnentibus, sed etiam veniam omnibus, etiam persecutoribus, si ipsi volunt poenitere. Sanguis vero Abel tantum vindictam, et nulli veniam loquitur. Vel melius loquitur sanguis Christi quam Abel, id est melius nos loqui facit, scilicet, quod Jesus sit Filius Dei, a quo redempti sumus; quam sanguis Abel, qui facit nos loqui Abel fuisse virum justum in figura Christi immolatum. Nota quod Abel, qui primus injuste occisus fuit, positus est pro omnibus aliis quorum sanguis nullam veniam facere potuit.