QUAESTIO CX. |
Per hanc quidem placuerunt Deo, etc. Quaeritur an Abraham et Lot cognoverunt eos esse angelos. Si cognoverunt, quomodo officia humanitatis praebuerunt, quae non sunt necessaria, nisi infirmitati hominum? Item si non cognoverunt angelos esse, sed homines tantum arbitrati sunt, quomodo plusquam homines venerati sunt eos? Solutio. Primo homines arbitrati sunt divinitus missos, et in quibus Deus esset; postea vero compererunt angelos esse. |