QUAESTIO CXI.

Quaeritur quomodo angeli in sumptis corporibus comedere potuerunt? Non enim sic illa corpora unita habebant, ut animae hominum habent sibi unita corpora, unde nec animata erant, nec sensibilia illa corpora; nec laedi poterant in illis corporibus angeli. Solutio. Non comederunt angeli more animalium, sed sicut ignis quod ipsi apponitur consumit, et in nihilum redigit; sic et cibus ille consumptus est operatione illorum, vel ipsi inde fecerunt quod volebant.