|
Quorum enim animalium, etc. Dicit expositor, quod per duplicem
allegoriam probat, quod corpus Christi non est comedendum ab iis qui
tabernaculo deserviunt; sed cum unus sit sensus utriusque historiae,
quomodo per duplicem allegoriam probat hoc? Quid est allegoria? Nonne
spiritalis sensus? Ergo ubi est unus sensus, quomodo duplex est
allegoria? Solutio. Dicit per duplicem allegoriam, id est per allegoriam
de duplici historia surgentem. Vel allegoria dicitur significans et
significatum; hic autem pro significante ponitur: Quid est autem per
duplicem allegoriam nisi per duplicem historiam, scilicet unam Veteris,
alteram Novi Testamenti?
|
|